Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/152

Haec pagina nondum emendata est

duntaxat ad tempus. Quod si forte (ut fit plerumque) ceciderint, turii intelligitur, quam fuerint inopes amicorum. Quod Tarquinium dixisse ferunt, exsulantem se intellexisse, quos fidos amicos habuisset, quos infidos, quum jam neutris gratiam referre posset. Quanquam miror, illa superbia et importunitate, si quemquam haberë potuit. Atque ut hujus, quem dixi, mores veros amicos parare non potuere, sic multorum opes prœpotentium excludunt amicitias fideles. Non enim solum ipsa fortuna cœca est, sed eos etiam plerumquè efficitcaecos, quos complexa est.Itaque efferuntur illi fe/e fastidio, et contumacia ; neque quidquam insipiente fortunato intolerabilius fieri potest. Atque hoc quidem videre licet, eo&, qui antea commodjs fuerunt moribus, imperio, potestate, prosperis rebus immutari, spernique ab iis veteres amiicitias, 1 indulgeri novis. Quid autem stultius, quam, qumu plurimum copiis, facultatibus, opibus possint, cetera parare, quœ a parantur pecunia, equos, famulos, 3vestem egregiam, vasa pretiosa ; amicos non parare, optiriiam et pulcherrimam vitae, ut ita dicam, supellectilem ? Etenim cetera quum parant, cui parent, nesciunt, nec cujus causa laborent. Ejus enim estistorum 4quodque, qui vincit viribus ; amicitiarum.sua cuique permauet stabilis et certa possessio : ut, etiam si illa maneant, quœ sunt quasi dona fortunœ, tamen vita

’Indulgere. — ’Parantnr ; pecuniam. — 3 Olim legebatur, vestes, gloriam. Inepte. — 4 Quidque.