Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/126

Haec pagina nondum emendata est

si quando aliquad officium exstitit amici in periculis aut adeimdis, aut communicandis, quis est, qui id non maximis efferat laudibus ? qui clamores tota cavea nuper in hospîtis, et amici mei M. Pacuvii, nova fabula, quum, ignorante rege, uter eorum esset Orestes, Pylades Orestem se esse diceret, ut pro illo necaretur ; Orestes autem, ita ut erat, Orestem se esse perseveraret ? Stantes plaudebant in re ficta : quid arbitramur in vera fuisse facturos ? Facile indicabat ipsa natura vim suam : quum homines, quod facere ipsi non possent, id recte fîeri in altero judicarent. Hactenus mihi videor, de amicitia quid sentirem, potuisse dicere. Siquaprœtereasunt (credo autem esse multa), ab iis, si videbitur, qui ista disputant, quœritote. —Fabius. Nos autem a te potius : quanquam etiam ab istis sœpe quaesivi, et audivi, non invitus equidem ; sed aliud quoddam 1 expetimus filum orationis tuœ. — Scjevola. Tum magis id diceres, Fanni, si nuper in hortis Scipionis, quum est de republica disputatum, afFuisses. Qualis tum patronus justitiœ fuit contra accuratam orationem Phili! — Fanhics. Facile id quidem fuit, justitiam justissimo viro defendere. — Scevola. Quid amicitiam ? nonne facile ei, qui ob eam summa fide, constantia, justitiaque servatam, maxîmam gloriam ceperit ? — L^lius. Vim hoc quidem est afferre. Quid enim refert, qua me rogatione cogatis ? cogitis certe. Studiis enim generorum, prœsertim in re

1 Al : exspectamus.