Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/118

Haec pagina nondum emendata est

in me est facultas ? Doctorum est îsta consuetudo, eaque Grœcorum, ut iis ponatur, de quo disputent quamvis subito. Magnum opus est, egetque exercitatione non parva. Quamobrem quae disputari de amicitia possunt, ab eis, censeo, petatis, qui ista profitentur. Ego vos hortari tantum possum, ut amicitiam omnibus rebus humanis anteponatis. Nihil est enim tam naturse aptum, tam conveniens ad res vel secundas, vel adversas. Sedhocprimum $entio, nisi in bonis amicitiam esse non posse : neque id ad vivum reseco, ut illi, qui hœc subtilius disserunt, fortasse vere, sed ad communem utilitatem parum. Negant enim, quemquam virum bonum esse, nisi sapientem. Sit ita sane. Sed eam sapientiam interpretantur, quam adhuc mortalis nemo est consecutus. Nos autem ea, quœ sunt in usu, vitaque communi, non ea, quae fînguntur, aut optantur, spectare debemus. Nunquam ego diçam, C. Fabricium, M’. Curium, Tib. Coruncanium, quos sapientes nostri majores judicabant, ad istorum normam fuisse sapientes. Quare sibi habeant sapientiœ nomen et invidiosum, et obscurum ; concedantque, ut hi boni viri fuerint. Ne id quidem facient. Negabunt, id, nisi sapienti, posse concedi. Agamus igitur pingui Minerva, ut aiunt. Qui ita se gerunt, ita vivunt, ut eorum probetuf fides, integritas, 1 œquitas, liberalitas, nec sit in illis ulla cupiditas, vel libido, vel audacia, sintque magna constantia, utii fuerunt, modo quos nomi

1 Æqualitas.