Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/114

Haec pagina nondum emendata est

quorum auctoritas valet, vel nostrorum majorum, qui mortuis tam religiosa jura tribuerunt ; quod non fecissent profecto, si nihil ad eos pertinere arbitrarentur ; vel eorum, qui in hac terra fuerunt, magnamque Græciam (quæ nunc quidem deleta est, tum florebat) institutis et præceptis suis erudierunt ; vel ejus, qui Apollinis oraculo sapientissimus est judicatus ; qui non tum hoc, tum illud, ut in plerisque, sed idem dicebat semper, animos hominum esse divinos, [1] iisque, quum e corpore excessissent, reditum in cœlum patere, optimoque et justissimo cuique expditissimum. Quod item Scipioni videbatur : [2]qui quidiem, quasi præsagiret, perpaucis ante mortem diebus, quum et Philus et Manilius adessent, et alii plures, tuque etiam, Scævola, mecum venisses, triduum disseruit de republica ; cujus disputationis fuit extremum fere de immortalitate animorum ; quæ se in quiete per visum ex Africano audisse dicebat. Id si ita est, ut optimi cujusque animus in morte facillime evolet, tanquam e custodia vinculisque corporis : cui censemus cursum ad deos faciliorem fuisse, quam Scipioni ? Quocirca, mœrere hoc ejus eventu, vereor, ne invidi magis, quam amici sit. Sin autem illa veriora, ut idem interitus sit animorum et corporum, nec ulls sensus maneat : ut nihil boni est in morte, sic certe nihil mali. Sensu enim amisso, fit idem, quasi natus non esset omuino ; quem tamen esse natum et nos gaudemus, et hæc civitas, dum

  1. Valkenar. in fragm. Euripid., pag. 55, conj. piisque.
  2. Emendabat Muretus, qui dum quasi præsagiret.