Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/10

Haec pagina emendata et bis lecta est
8
DE SENECTUTE.

et in aliud tempus differenda. Nunc autem mihi visum est de senectute aliquid ad te conscribere. Hoc enim onere, quod mihi tecum commune est, aut jam urgentis, aut certe adventantis senectutis, et te, et me ipsum levari volo: etsi te quidem id modice ac sapienter (sicut omnia), et ferre, et laturum esse certo scio. Sed mihi, quum de senectute aliquid vellem scribere, tu occurrebas dignus eo munere, quo uterque nostrum communiter uteretur. Mihi quidem ita jucunda hujus libri confectio fuit, ut non modo omnes absterserit senectutis molestias, sed effecerit mollem etiam et jucundam senectutem. Nunquam igitur satis laudari digne poterit philosophia, cui qui pareat, omne tempus ætatis sine molestia possit degere. Sed de ceteris et diximus multa, et sæpe dicemus: hunc librum de senectute ad te misimus. Omnem autem sermonem tribuimus non Tithono, ut Aristo Chius, ne parum esset auctoritatis in fabula; sed M. Catoni seni, quo majorem auctoritatem haberet oratio; apud quem Lælium et Scipionem facimus admirantes, quod is tam facile senectutem ferat, iisque eum respondentem. Qui si eruditius videbitur disputare, quam consuevit ipse in suis libris, attribuito græcis litteris, quarum constat eum perstudiosum fuisse in senectute. Sed quid opus est plura? jam enim ipsius Catonis sermo explicabit nostram omnem de senectute sententiam.

II. — Scipio. Sæpenumero admirari soleo cum hoc C. Lælio, tum ceterarum rerum tuam excellen-