Pagina:Cartesius - Meditationes de prima philosophia.djvu/35

Haec pagina nondum emendata est

terdum in iis fallar quae me puto quàm evidentissime percipere, cùm praesertim meminerim me saepe multa pro veris et certis habuisse, quae postmodum, aliis rationibus adductus, falsa esse judicavi. Postquam verò percepi Deum esse, quia simul etiam intellexi caetera omnia ab eo pendere, illumque non esse fallacem; atque inde collegi illa omnia, quae clare et distincte percipio, necessariò esse vera; etiamsi non attendam amplius ad rationes propter quas istud verum esse judicavi, modo tantùm recorder me clare et distincte perspexisse, nulla ratio contraria afferri potest, quae me ad dubitandum impellat, sed veram et certam de hoc habeo scientiam. Neque de hoc tantùm, sed et de reliquis omnibus quae memini me aliquando demonstrasse, ut de Geometricis et similibus. Quid enim nunc mihi opponetur? Mene talem factum esse ut saepe fallar? At jam scio me in iis, quae perspicue intelligo, falli non posse. Mene multa aliàs pro veris et certis habuisse, quae postea falsa esse deprehendi? Atqui nulla ex iis clare et distincte perceperam, sed hujus regulae veritatis ignarus ob alias causas forte credideram, quas postea minus firmas esse detexi. Quid ergo dicetur? Anne (ut nuper mihi objiciebam) me forte somniare, sive illa omnia, quae jam cogito, non magis vera esse quàm ea quae dormienti occurrunt? Imò etiam hoc nihil mutat; nam certe, quamvis somniarem, si quid intellectui meo sit evidens, illud omnino est verum. Atque ita plane video omnis scientiae certitudinem et veritatem ab unâ veri Dei cognitione pendere, adeo ut, priusquam illum nossem, nihil de ullâ aliâ re perfecte scire potuerim. Jam verò innumera, tum de ipso Deo aliisque rebus intellectualibus, tum etiam de omni illâ naturâ corporeâ, quae est purae Matheseos objectum, mihi plane nota et certa esse possunt.


Meditatio VI.

De rerum materialium existentiâ, et reali mentis a corpore distinctione.

REliquum est ut examinem an res materiales existant. Et quidem jam ad minimum scio illas, quatenus sunt purae Matheseos objectum, posse existere, quandoquidem ipsas clare et distincte percipio. Non enim dubium est quin Deus sit capax ea omnia efficiendi quae ego sic percipiendi sum capax; nihilque unquam ab illo fieri non posse judicavi, nisi propter hoc quòd illud a me distincte percipi repu-