Pagina:Cartesius - Meditationes de prima philosophia.djvu/1

Haec pagina nondum emendata est


S Y N O P S I S

SEX SEQUENTIUM

M E D I T A T I O N U M


I
I

n primâ causæ exponuntur propter quas de rebus omnibus, præsertim materialibus, possumus dubitare ; quamdiu scilicet non habemus alia scientiarum fundamenta, quàm ea quæ antehac habuimus. Etsi autem istius tantæ dubitationis utilitas prima fronte non appareat, est tamen in eo maxima quòd ab omnibus præjudiciis nos liberet, viamque facillimam sternat ad mentem à sensibus abducendam ; ac denique efficiat, ut de iis, quæ posteà vera esse comperiemus, non amplius dubitare possimus.

In secunda, mens quæ, propriâ libertate utens, supponit ea omnia non existere de quorum existentiâ vel minimum potest dubitare, animadvertit fieri non posse quin ipsa interim existat. Quod etiam summæ est utilitatis, quoniam hoc pacto facile distinguit quænam ad se, hoc est, ad naturam intellectualem, & quænam ad corpus pertineant. Sed quia fortè nonnulli rationes de animæ immortalitate illo in loco exspectabunt, eos hîc monendos puto me conatum esse nihil scribere quod non accuratè demonstrarem ; ideoque non alium ordinem sequi potuisse, quàm illum qui est apud Geometras usitatus, ut nempe omnia præmitterem ex quibus quæsita propositio dependet, antequam de ipsa quidquam concluderem. Primum autem & præcipuum, quod prærequiritur ad cognoscendam animæ immortalitatem ; esse ut quam maxime perspicuum de eâ conceptum, & ab omni conceptu corporis planè distinctum formemus ; quod ibi factum est : Præterea vero requiri etiam ut sciamus ea omnia quæ clarè & distinctè