Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/98

Haec pagina emendata est
92
t. campanella

ut me audiat ipse vel sinat a pontificie vel a Caesare audiri. Et si mentiar, ex nunc igni me dedo; si fateor vera et proficua orbi christiano et domui vestrae, utantur opera mea: nam et stulta et infirma elegit Deus. Eripite inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum. Litteras ad regem et ad pontificem vobis mitto videndas, ex quibus quid petam quidque pollicear intelligetis. Haec atrocissima mala mihi mentem, spiritum et visionem faciei eius benignitate addiderunt, nec sermone explicari possunt, quia incredulitas omnia deridet. Antichristus regnat in praecursoribus suis et angit me, sicut et Brigida olim quasi mihi praedixit: qui legit intelligat.

Non datur plura loqui. Gaspar Scioppius, clarissimus vir, doctrina et pietate insignis, qui philosophi et apostoli pro Germania officio fungitur, referet multa et ostendet literas et libros. Quod si indigna opera mea Vestris Celsitudinibus apparebunt, misericordia non indigna erit. Hac utamini in me, proceres inclyti, et Catholicum a caede innocentis innoxium vobis et reipublicae reddetis. Oculos aperietis: rapinas regni videbit, providebit. Hic nemo vult me audire; quoniam satrapae lucrati sunt multa, et clamant haereticum et ribellem, si quis opem mihi ferat: tacent amici. Deus submisit auxilium, et vobis mentem immittet piam, prudentem, ut audiatis et solita clementia patres vos pauperum et pupillorum ad regna modo natos ostendatis. Iam paro libellum ad Pannoniae filios contra Macomethum. Instrumenta imperii et arcana non desunt. Sed quis credit auditui nostro? prudenter non credunt, sed insipienter et per dolum experimenta videre respuunt. Itaque apud vos mihi clementissimae prudentiae una spes reliqua est. Non arbitror exsiccatum fontem virtutum. Fidenter scribo, quia quibus scribam intelligo. Dominus vobiscum. Amen.

 [Neapoli,... aprilis (?) 1607].