Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/92

Haec pagina emendata est
86
t. campanella

quidem sum, — tamen non audirent me. «Rebellat Amos, o rex Ieroboam». Quapropter cum rex sit deceptus et pontifex veluti Petrus minus possit, ego sicuti Paulus Caesarem appello non de iure sed de facto: in uno enim Caesare sapientia dolis non obsessa satraparum elucet, in eodemque sermo potestate plenus, neque formidini neque cupiditati obnoxius. «Exierunt quidam ex nobis, sed non erant ex nobis», ut ait Ioannes, «nam permansissent nobiscum»: et abierunt ad turcas desperatione ducti, non perfidia: et quidem unus modo; nam fratres sui ac mei pie apud nos vivunt, mille capti homines liberati sunt; quidam vociferantes falsa, ob tormenta et falsas ob blanditias, dixisse, mortui sunt. Ego unus caput omnium acclamatus, sepultus iaceo, qui omnem vitam in divinarum, naturalium humanarumque rerum investigatione peregi. Quid autem profecerim ex librorum indice et pollicitationum mearum et relatione sapientum non venditorum agnoscet. Misissem multa, sed neque paginam neque locum neque tempus adesse doleo; quanquam, etsi suppeterent isthaec, magnitudo rerum declarandarum effficiendarumque ea est ut nonnisi coram explicari percipique valeat.

Obsecro itaque Caesaream Maiestatem per Deum vivum, cuius imago pulcherrima in terris est Caesar, et per virtutes quas profitetur, et per regis catholici gloriam, et utilia, quae miser spondet, bona — nam et stulta et infirma huius mundi elegit Deus ad preclarissima quandoque facinora; — oro, inquam, ut audiat me vel ad se accersiri vinctum iubeat, et si mendax fuero, me ex nunc igni trado: vel ad sanctum pontificem, aut saltem ad Catholicum ire iubeat, efficiatque antequam traditus in animas inimicorum tribulantium dispeream. Scit Caesar apostolos, prophetas ac sapientes philosophos in articulis magnis temporum, qualis praesens, violentae subiacere neci, postea vero historicorum et piorum opera cum dedecore interficientium resurgere; omnesque reges, ut testatur Assuerus, in arduis huiusmodi causis a satrapis circumventos; itaque rogo etiam atque etiam, iubeat ne forte maximus christianorum rex in posterum quod in philosophum peccaverit suggelletur. Ego per sapientiam