Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/91

Haec pagina emendata est
85
lettere

pythagoreorum fragmentis, et ex indorum octo millibus, et rem secus agi certum est: ut Deus, prout expedire videt, accelerare ac retinere motus appareat; et quidem Iosue [in imperio] et in portento Ezechiae exhibito, quod et chaldaei annotarunt, anomaliarum etiam anomalias cernere licet.

Ego autem multis apprime consideratis, nec orbes distinctos nec excentricos nec epicyclos in coelo video, nec raptum, sed sidera amore circumferri, prout Caesarea Maiestas in tertio libro De sensu rerum intueri poterit tantillum; nam quatuor libros exaravi ad defensionem Evangelii contra astronomos et peripateticos, causasque naturales phaenomenorum ostendi simulque symptomata senescentis aegrotantisque mundi per ignem perituri adinveni, sicuti divus Petrus praedixit et Heraclitus philosophus agnovit. Omnes quidem mathematici pro salvandis apparentiis petunt principia, et non causas ut causas adducunt ut Evangelium obnubilent, et motum terrae coacti sunt tribuere in quo quantum veritatem physicam et theologicam aperuerim, et mundi fictam aeternitatem expulerim, Caesar intuebitur. Haec autem divus Gregorius signa in sole et luna et stellis vicina ex aëris immutatione didicit, et docte quidem; nam tunc temporis celeritas anomaliae pestem corporibus et moribus sole descendente terramque urente velociter, ubi et Machometus originem spurcissimam accepit, afferebat, prout ex Albategnii, qui sub seculo est, agnoscimus observantiis. Et pridem viri sancti bis diebus detegenda esse prophetarunt.

Ego quidem non id mihi arrogo ut ad hoc missum a Deo me vindicem; sed quae vidi, nisi fallor, in theatrum alternae lucis contemplando evectus, ac viventes adhuc sanctitate conspicui viri [qui] suadentes me excitarunt ad vigilias magni diei, contra antichristianos monent: et ita antichristianorum plerique cum inter christianos sint, teste divo Vincentio et Bernardo, quam plurimi in me irruunt exstinctumque volunt; et quamvis Ieremias pietate forem — nam calumniis, persecutionibus et lacus inferioris afflictione, et percussus lingua, et despectus non auditus et rebellis fugiens ad chaldaeos, nunc ad turcas, simillimus