finem quempiam natura producit, eos ad finem capessendum donat mediis, nisi se ipsos ipsi sponte adulterarent. Et haec est maxima hominum laus, si in bonis a Deo optimo maximo collatis se conservent nec reformatione indigeant, veluti sol qui reformatur nunquam nec coelum et entia prima, at bene animalia, plantae, ignobilia, unde tua secluditur progenies et prioribus annumeratur. Nec quidem falsa praedico nec adulor, sed nec his scriptis nomen tuum opus habet, sed ut agnoscant homines non frustra te tuamque familiam nos colere, atqui iustissima devotione prosequi: igitur mea in te observantia hoc exigit.
Quam ex eo confirmandam censui, quod per quadringentos annos illustrissimi antecessores tui ubique floruere, et in Gallia et in Italia; nec ibi minus nobiles sunt, et domini urbium, civitatum marchiones, duces et principes, quam hic. Quorum sanguis nonnisi illustrissimis Italiae familiis est copulatus ne usquam degeneret; et quidem dubitant Galli utrum sint ab italis Tufis a quibus huc venientes cognominari volunt, et itali num a Monoboibus Gallis ob antiquitatem, qui et ipsi insignia habent tua: quare antiquitas longa probatur et, quam diximus, conservatio bonorum naturae. Sed hercle Monoboes prius dicti; nam ob remunerationem fortissime dimicantium adversus samnites parthenopaeorum equitum familiae tuae, urbs largita est tuis quae dicitur Tufum: hinc familiae de Tufo nominari volunt, sicut alii domini ab his quibus imperant. Taceam cardinales, fortissimos equites et doctissimos viros ex tuis ortos. Non quidem parthenopaeum regnum catholicus regeret Hispaniarum rex, nisi consilium affuisset illustrissimi domini quondam Ioannis de Tufo inter doctissimos iurisperitos quam doctissimi, prius Calabriarum proregis, dehinc Parthenopes. et tandem marchionis titulo Lavelli decorati a Federico rege, apud quem inter grandes dictos Hispaniae numeratus est: solus quippe in regis aspectu sedens caput tectus et consulens in omnibus. A quo successive illustrissimus dominus Hieronymus pater tuus originem et titulum eiusdem domimii habet; qui nec in poëticis nec philosophicis artibus sui ingenii ubertate, nec in armis