sursum vadunt, alia deorsum ad distinguendum chaos: plantae fructus efficiunt ut aeternentur in foliis, folia ut a calore et frigore tutentur, spinas vero contra animalia: similiter et animalia comedunt, bibunt, nutriuntur, et nesciunt propter quid et quomodo: et sapiens homo etiam ignorat quo pacto ipse compactus fuerit in utero, et quomodo nutriatur nunc et cibi ad partes corporis trahantur nutriendas: quin nec quomodo intelligit et sapit ipsa anima scit et post multam philosophiam nec invenit nisi coniecturas discordantes ab aliis consimiliter philosophantibus; — ideo certum est omnia haec regi non a se ipsis, sed a prima Arte et prima Sapientia, quae est Verbum Dei, et hanc diligere effectus suos, et curam gerere absque negligentia, et nobilium magis. Cumque nobilissimus sit homo, maxime curat de illo.
Ergo facillimum creditu et congruentissimum est, cum oblitus fuisset homo ob peccata Deum et adorasset lapides et statuas et elementa et sidera, Sapientiam primam, quia erat inaccessibilis nobis, factam accessibilem per incarnationem et redemisse homines a peccatis suis. Et hoc posito omnis doctrina lucida est in fide nostra, et omnes ad ipsam redituros: quia homines sunt rationales et vivunt ratione; prima autem ratio est Verbum Dei. Ergo cum hoc innotuerit, quod post modicum tempus spero, relicta barbarie assumptaque rationalitate, cum corruerit Antichristus, re cognita ab hebraeis et macometanis et gentilibus etc., universus mundus erit christianus.
Haec ego cum meditarer et scriberem, venientibus in Calabria terrae motibus et Tybris annunciatis inundationibus et cometis visis, coepi philosophari de signis universalis iudicii; exque divo Ambrosio et divo Gregorio super Lucam agnovi omnia pertransisse signa Evangelii, praeter illa ultima in sole et luna, et stellis quae tamen proxima esse, ait Gregorius docte, ab aëris immutatione colligimus. Ego vero ratus non falli tantum patrem, inveni praesentia quae ipse Gregorius proxime futura praenunciat, et Ioannes episcopus sub hoc papatu revelanda. Nam solstitia et aequinoctia mutata sunt — ex quo Messias dixit: «virtutes coelorum mavebuntur» — per gradus viginti