sunt ordinata [ad] supernaturalia. Faciens autem quod potest ex gratia vel divina notione supernaturali datur gratia et g[ratui]ta et ex iustitia (p. II, quaest. 112, art. 3. add. 1).
IX. Haereticum est quod in Adam omnes moriuntur et in Christo non omnes vivificantur; et quod Christus non est mortuus prò omnibus, quia non vult omnes salvos facere, ut dicit Paulus, et neminem perire, ut dicit Petrus; sed illos tantum quod decrevit ante praevisionetn peccati et meriti. Et quod frustra nos vocamus infideles ad fidem cum non possint nisi Deus moveat efficaciter; tjuos tamen non movet quia non decrevit ex odio positivo, non ex praevisa culpa.
X. Haereticum est dicere quod Christus sit oblitus parvulorum in opere redemptionis, vel despexerit opera sua; vel voluerit mortem ipsorum et quod non magis et in plures profuit gratia Christi quatn peccatimi Adae.
XI. Haereticum est dicere quod pelagianisant contra gratiam ii qui cum patribus et divo Thoma asserunt Deum ut patrem omnes homines factos bonos ad sui imaginem amasse et praedestinasse voluntate antecedenti praevisionetn meritorum et detneritorum, sed Deum ut iudicem voluntate consequenti praevisionetn meritorum et detneritorum praedestinasse eos tantum qui per bona opera Christi et sua sategerunt certam facere electionem; eos vero qui non sategerunt sed fuerunt rebelles lumini usque in (inetti, reprobasse in gehennam. Indifferentes vero, ut parvulos sine baptismo, liberatos a gehenna, perventuros ad bona Dei naturalia, licet non ad supernaturalia. Cum potius ipsi sint contra gratiam Dei qui totum genus hominum, exceptis quibusdam, dicunt ante praevisionetn peccati fuisse per disgratiam odio positivo reprobatimi. Et praeterea negant gratiam facienti quod in se est, et quibus dante gratiam sufficientem dant illusorie, sicut qui daret homini folia fici ut volaret prò veris alis praecipiendo ut volaret. Praeterea pueros ab ornili gratia Redemptoris, quasi obliti vel odio habentis eos, excludunt, non per misericordiam nec per iustitiam cum ante praevisionetn peccati damnentur.