Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/388

Haec pagina nondum emendata est
382
t. campanella

arma sunt necessaria; lex et in via et in patria ponit finem iustitiae pacem. Cuius patriae praeludium in terra expectamus conflaturum gladios in vomeres lanceasque in falces, leges in candelabro positurum.

Iustissimus ergo Ludovicus rex iustitiae viribus tuam progeniem supra innumeros heroas fortitudinis ministros, quantuin in coelo Iupiter supra Martem et in terris iudex supra militem, anteire non inscius, elegit te tantae familiae iubar primum ut consilio ac prudentia difficultates reipublicae dissolveres, seditiones sedares, lamentationes populorum tranquillares, religiosorum iura ac concordiam conservares, pauperum curam et pupillorum et viduarum gereres et cunctis iustitiam administrares. Id quod tam recte tamque ex iusto regis iusti animo exequeris ut, et qui prope et qui longe sunt, alacres et laetabundi celebrent Seguierium tanquam Galliarum solem alterum; nec est qui se abscondat a luce eius, nec qui non foveatur a calore eius. Porro et ego peregrinus sorte, civis animo, antequam Gallias intrarem, sub tuum praesidium divina providentia trahebar, et cum propius te considerarem, clientelae tuae me commissum omnino intellexi, ut aerumnosum consolareris, pauperein aleres et, pro fide catholica contra sectarum perfidiam dum certo, adiuvares.

Hoc autem ita humanitas tua erga me comprobat, ut cum in psalmodia canimus: «Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis eius volet nimis; gloria et divitiae in domo eius: generatio rectorum benedicetur; dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius manet in saeculum saeculi». Tu mihi prae oculis obverseris post pia regum gallorum facta. Ex pietate enim gallica pendet edam communis salus — et ego novi; — quae toties Italiani nostram ac Petri sedem de manibus tyrannorum atque infidelium liberavit, ut nostri historici ac poétae non ingrati testantur, qui, omissis Caesaribus, Pompeiis, Fabiis Metellisque et ceteris suis, vestros canunt heroas. Ipse autem aeque gratus meos communes agnosco patronos, teque ante omnes. Quem enim rex tanta charitate sub tutelam suscepit, et cardinalis dux in securitatem traduxit, tu tertius edam sub providentia tua