Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/359

Haec pagina nondum emendata est
353
t. campanella

sorbonici Aristotelem a me damnatum solum in iis quae patres damnant, ostenderunt sorbonici, publice mihi faventes, damnatum fuisse olim ab academia parisiensi in publica synodo. Et damnationem fuisse a Gregorio IX.

Multa facio, pluraque fecissem nisi pater generalis et nuntii eius nutu meam reputationem obscurare quasi tuo nutu non sategissent. Cito audiet maiora, quamvis suggerant eminentissimo Barberino non ut seiscitetur an vera sint, sed ne credat; et hoc non sine scandalo conversorum ad fidem. Cito audiet longe meliora. Interea Sanctitatis Tuae expecto benedictionem, concessionem imprimendi poèmata et eleemosynam, tibi coram Deo et hominibus honorificam; ac quotidie prò incolumitate Sanctitatis Tuae et gloria in beneficium christiani orbis sacrificium oflfero. Oblitus eram dicere quod defensiunculam paravi centra Monstrum, poèmata vestra suggillantem, eo quod sacram scripturam metrice conficit, quasi Moyses, David et prophetae non idem fecerint. Quae hic geruntur non seribo, quoniam nihil iubes.

Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata sua. Vale.

 Parisiis, die X augusti 1636.