Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/349

Haec pagina nondum emendata est
343
t. campanella

et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae, donec dent eutn in cogitationibus suis etc.», «et thesaurizabit super illuni scientiam et intellectum iustitiae», «et denudabit absconsa sua», — haec ut examinentur (neque enim propriae innitor prudentiae) utque libertatem et salutem fugientem apprehenderem, ad christianissimum regnum intrare oportuit more maiorum. Nec enim aliunde sacri pontifices, itali principes et christiana respublica multiplicationem sapientiae et fidei et probitatis et veracitatis et libertatis, quantum humanis datur saeculis, nisi frustra sperare unquam potuere. Quanta autein alacritate ac honorificentia et charitate sua sub protectione me suscepit pietas christianissinta et in summa maiestate mirifice splendescens humilitas, non erit in oblivione apud Deunt nec apud homines, liostes condeinnatura tuos quorum superbia ascendit semper. Interea gratias agendo apostolorum principi quod de probatica piscina conturbatis aquis iuxta preces meas ereptum patrocinio tanto me commendavit; ita ut dicere possit: «O felix persecutio quae talem ac tantum meruit habere liberatorem»; cuni David ipse cantabo: «Domine, salvum fac regem», et iterum: «Domine, in virtute tua laetabitur rex, et super salutare tuum exultabit vehementer»; et audiam simul concinentes fratres meos: «Quoniam rex sperat in Domino, in misericordia Altissimi non commovebitur».

 [Parisiis, ineunte anno 1636].

Tuorum sonitus elogiorum,
Frater Thomas Campanella.