Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/347

Haec pagina nondum emendata est
341
t. campanella

parte factum est; at et ex toto esset confectum, nisi ab aquilone et austro, et ab occasu et ortu usque in cor regni impediinenta Abaddon, egressus de puteo abyssi sub sigillo quinto, excitasset, quominus res christiana tota in pristinum statum restitueretur. Ego autem, explorator negotiorum Dei, ad Tuam divino impulsu accedo sacram Maiestatem, indicans quod frustraclaudo recte incedere iubes nisi prius crura sanaveris. Crura sunt scientiae quibus animus ad veritatis divinae et humanae fertur obiecta: claudicant hoc tempore argumento cornuto cornibus Satanae sauciata.

Aiunt enim: aut Deus est aut non est. Si non est, ut dicunt Democritus, Leucippus, Diagoras, Epicurus et pseudopolitici recentiores, vivamus, regnemus per vini, per sophismata, per hypocrisim, quia ludus est vita nostra. Si est, ut Pythagoras, Anaxagoras, Plato, stoici, politici et legislatores asserunt, causa est profecto rerum omniscia, ergo ab aeternitate praedestinavit nos ad gloriam vel reprobavit ad gehennam vel ad quoscunque alios fines per decretum invincibile sibi et nobis; ergo nascimur indicati non iudicandi, ergo etiam vivamus ut lubet — neque enim bona opera nostra nec mala possunt permutare sortem, nec aligere bonam nec minuere malam; at nec ipse rogatus Deus, curri sit immutabilis; — ergo pariter vivamus per vini, per sophismata, per hypocrisim. Et ex hoc principes fiunt tiranni, populi seditiosi: conscientiae theologorum, in quorum manu est regimen animorum a quibus dependent corpora et fortunae, incrassantur ut decipiant, tanquam si non esset Deus ultra iubens. Semel enim iussit et semper paret, irti nos.

Propterea contra primum cornu scripsi librimi Adversus atheos, commendatum principi apostolorum Petro. Et quoniam fundatur atheismus in gentilismo et saepe in astrologismo, adiunxi libellum De gentilismo non retinendo ad doctorcm gentium, et disputationem Adversus astrologismum istorum.

Contra secundum cornu confeci libellum De praedestinatione ac reprobatione ad divum Thomam scholarum magistrum, in quo fundari se putant qui Maozin adorant, idest Deum fortem, non autem et sapientem et bonum, cum mahometismo