Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/312

Haec pagina nondum emendata est
306
t. campanella

aliquid leve ut tutius possit gravia Gallorum omnia rimari ac renunciare. Omitto quae contra me pater generalis per eum domino Cardinali, licet frustra, suggessit obliquis epistolis, tiraens ne mihi fides praeberetur, eius hispanismum detecturo, etenim oratores omnes Bettunes, Brassach, Cricchi et Novalia bene norunt quid ego et quid pater generalis in urbe sapiebamus, et quibus adhaerebamus partibus.

Sciendum praeterea quod quoniam nullum potest fieri malum nisi sub specie boni, erexit pater Rodulfius novitiatum Lutetiae — ex quattuordecim minibus libris argenteis ablatis contra legem a conventu divae Annunciatae reformatorum, nec ostendit dispensationem papae qua hoc fecit — ut conventus provinciae, quibus vetitum est recipere ad habitum religionis novos fratres ex alumnis reformatis in hoc novitiatu, replerentur. At iste Carreus praefectus novitiatui in tribus annis tres tantum novitios fecit, quorum unus recessit ab eo, et quos apud se fratres habet, sunt fugitivi ex conventibus reformationis sancti Ludovici : quicunque enim ob crimen aliquid passi a superioribus suis vel timentes pati ad Carreum confugiunt impunitatis spe.

Qui habet auctoritatem independentem ab omni superiori in Gallia et solum patrem generalem agnoscit, quapropter et reformatos deformat passim et non reformatos annihilat, dum evacuat iste conventus incessanter et non replet nec replere potest. Quoniam revera iste novitiatus est tegmentum politicum, non autem reformationis promotio, oportebat enim in congregatione sancti Ludovici reformatorum optimos alere centum novitios in quatuor vel pluribus coenobiis sicuti isti líoni patres consulebant et ex illis conventus non reformatorum replere et non erigere unum ex pecunia reformatorum contra reformatos, in quo Carreus sequestratus ab eis et independens regnaret possetque sic artem exploratoris exercere.

Vide, domine, quod fictitius est iste novitiatus etiam ex hoc quod pater Carreus manducat semper carnes, incedit in curru, nunquam surgit ad matutinum, quae nulli praelato presertim conceduntur, nisi aegrotantibus qui non possunt habere officiuni