Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/310

Haec pagina nondum emendata est
304
t. campanella

LXXXVII

Al gran cancelliere Pietro Séguier

Non avendo ottenuto l’udienza chiesta, gli pone in iscritto quel che gli preme di avvertire; e premesso che ormai gli affari pubblici sono dovunque sbrigati dagli ecclesiastici, ed in ispecie da’ domenicani, gli svela ed espone le mene del generale di questo ordine che per interessi suoi e della sua famiglia è strettamente legato agli spagliuoli.

 Illustrissime domine,

Veni bis hesterna die ad te praesentaturus nostrorum librorum exemplar unum ac simul collocuturus de spectantibus ex nostro ordine ad regni bonum: occupationes tuae multae mihi aditum prohibuerunt. Paucis scribam quae proloqui pluribus optabam. Res politicae fere omnes per religiosos in Italia et ubique tractantur. Putant enim principes sic tutius et secretius expediri; Romae autem nonnisi per eos, maxime videlicet per dominicanos, in quorum manibus officia sacri palatii, congregatione sancti officii et indicis, et consultationes congregationum aliarum et principum et populorum sunt. Curare quod oportet eos habere pro nobis: sicuti hispani hoc introspicientes valde satagunt pro se.

Procul dubio pater generalis dominicanorum frater Nicolaus Rodulfius hispanus est, hispanico spiritu afflatus ac nutritus, cardinalatum ab hispanicis sperat, — sicuti alter frater eius cardinalatum, alter marchionatum, alter qui nunc est a consiliis proregis neapolitani, pensiones multas ab hispanis obtinuerunt, — proptereaque omnes officiales sociosque hispanos habet. Et ego per vim detecta fraude corniti de Bettunes, olim in urbe oratori, effeci ut pater Gherardellus Gallus fieret unus ex sociis eius. At ipso mortuo, successit illico pater Ciantes hispanissimus. Utitur tamen pater generalis adhuc duobus Gallis idiotis conversis ad sui servitia vilissima; alitque spe et