inanis, contra quam Teriullianus et Epiphanius invehuntur, ad directionem cognoscitivae facultatis humanae instaurata. Huie addidi Rhetoricam et Poëticam quas in prostibulo fucatas conspicatus in templum ad castas musas reduxi. Tandem apponitur Historiographia, ab adulatoribus, osoribus et loquacibus denigrata, nunc in suam restituta puritatem; ut quae ego de vestris meritis dicere non valeo. qui sequentur intelligant Noallios meos hac methodo esse dicendos. Suscipite ergo eo quo exhibentur animo, praestantissimi domini, non ingratum forte munus non ingrati servi vestri, eaque qua soletis me benevoientia honorare; in quo campanula mea per totum orbem vestram testificetur beneficientiam inque vestram resonet gloriam. Valete.
Parisiis, die 15 martii 1635.