Apostoli quoque graece non latine scripsere, et prior graeca quam latina ecclesia. Si ergo quod prius et apostolicum magis et melioribus fulget conditionibus, amplector, schismaticus non sum neque haereticus; potius autem latini qui pro arbitrati! verbum Dei adulterarunt et cereinonias et traditiones et dogmata. Mecum est tota Graecia et patriarcha constantinopolitanus et... plurimi episcopi in Asia et Europa doctrinis imbuere. Vassallos nolo ne a fide vacillent, sufficit si credant, quod ego, ad ipsorum salutem. Puto et mundum totum in meam fidem venturum; germani enim et boemii et pannonii et danii, suevi, angli, scoti et ex parte galli de papatu mecum tanquam de antichristianismo sentiunt. Simpliciter abnegant purgatorium et ceremonias romanas et caelibatum, speroque futurum ut in omnibus mecum tandem conveniant.
Sed falleris dum solus vis sapere, o dux magne. Et ut ab extremo incipiam, argumentum a multitudine, nisi sit et a melioritate, non valet. Sic decreverunt patres graeci in concilio ephesino primo; et Chrysostomus tuus in eadem fretus auctoritate, quamvis a pluribus episcopis condemnaretur et ad concilium vocaretur, contempsit, et praevalere solius papae romani prò se auctoritatem putavit supra oinnes illos inimicos episcopos, ut patet ex vita et epistolis eius. Item Hieronymus et ceteri patres graeci et latini et historici testantur quod tempore Arrii haeresiarchae totus ingenuit mundus, confitens sese esse arrianum; et in oriente unus episcopus Athanasius, in occidente tres, Hilarius, Eusebius vercellensis et romanus, perstiterunt in fide soli. At nunquid propterea fides Arrii melior? Profecto Machomettus maior esset Christo, quoniam iniperium eius latius iam patet, ut ipsi hostes putant hoc tuo fallaci argumento se tutantes.
Quapropter non te decipiat, o prudens princeps, ratio ista. Lutherani enim et calvinistae aliique quos pro te adducis, tanquam haeretici, damnati sunt a latinis, et ipsorum doctrina plus Machometto quam Christo convenit, quod in disputatione contra eos agnosces. Qui nimirum contrariantur Theophilacto damasceno et Chrysostomo tuis defendentibus liberum