Castri Steliconis oratori caesareo ac Gasparo Scioppio archi ducali consiliario, cum ex misericordia et virtutis amore apud Sanctitatem Tuam de mea liberatione, ingenii simul fructus afferentes, verbum facerent, — videlicet: «Vi doniamo licenza di trattar la libertá di questo frate; e diteli di nostra parte che per l’avvenire adopri li talenti, che Dio l’ha dato, meglio che non fé’ per il passato», ingeneravit in me ardores pios ingentesque, et liquefacta est anima mea quod tanta Nlaiestas tantillum vermiculum sepultum dignata sit commonere.
Proptereaque maiori studio conatus sum conferre aliquid ad scientiarum omnium reformationem quam optavit concilium lateranense sub Leone X, et solidam metaphysicam construendam ex naturae et Scripturae arcanis quae praeparet ad summam Dei Rationem, idest ad Christum, iter; ac simul triginta libros theologicos necessarios post tot novarum sectarum et novae terrae ac novarum stellarum et caeli exorbitantiarum revelationem. Tandem in prioribus angustiis positus post datai» ab Ossunae duce libertatem, recogitans verba Sanctitatis Tuae, scripsi volumen hoc satis elaboratimi, tanquam epitomen et colophonem et finem studiorum nostromi», quo omnium nationum conversio facile perficiatur tuis auspiciis, sanctissime vicarie Christi, ut ex titulo et legatione generis Immani ad Sanctitatem Tuam pernosces. Examinetur arbor haec quam meo in corde seminasti ac in vinea Domini Sabaoth plantetur si bene fructitera Tuae videbitur Sanctitati. Eripies, quaeso, me de portis mortis ut annunciem omnes laudationes Dei in portis filiae Sion. Vale.
Nespoli, in Santelmi arce, kalendis decembris anno Domini 1617.