Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/177

Haec pagina nondum emendata est
171
lettere

annos passionis continuae in inanibus laicoruni et partis adversae locupletatae in sanguine meo mercede iniquitatis accepta, quia peccavi minus in Deum meum, nunc recurro ad misericordiam iudicis vivorum et mortuorutn et vicarii eius, capitis ecclesiae suae et principum christianorum, brachiorum eius, dicens me non esse membrum putridum et resecandum sed vivum et utile ipsi reipublicae christianae, et, iuxta philosophiam naturalem apud Platonem et theologicam divi Thotnae et aliorum patrum et per ius gentium, non debere hic marcescere ad mortem nisi prius opera Dei mirabilia quae posuit in me, vase vilissimo, ut a se non a nobis agnoscantur, ego peccator, qui nihil habeo quod non accepi, nisi peccatum, propalavero in gloriam Domini virtutum. Hae igitur sunt cogitationes in quibus tentavit me sapientia Dei. Utinam alii non negligant sicut ego, et fiant poena mea digni: sin autem mendax inventus fuero, me ipsum ex nunc morti ipsemet adiudico atrocissimae; sin vero praemissa praestitero experimento ad quod appello, laudetur Deus in mirabilibus misericordiarum suarum. Amen.