Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/169

Haec pagina nondum emendata est
163
lettere

XXXI

A Galileo

L’onore, il nome e le lodi di Galileo sempre dureranno, perché all’Italia, oramai non piú maestra delle genti, Galileo non solo restituisce il vanto de’ pitagorici, richiamandone in vita le dottrine, ma col suo splendore offusca la gloria di tutto il mondo.

Excellentissimo domino Galilaeo Galilaeo, patavini
gymnasii mathematico, salutem.

Sidereum Nuncium, quae recens vidisti in caelo arcana Dei, neque non licet homini loqui, narrantem, duabus horis ioeundissime audivi; atqui pluribus sane diebus extensam narrationem optassem. Haud quidem Copernicus vel Tychon vel alius quispiam tam praepropere huiusmodi Nuncium emisisset, nisi prius onines adhuc latentes stellas adnotasset et distantias earum inter se et ad fixas patentes conscripsisset et moduni conversionum astrorum inediceorum et periodos metitus esset, et siqui alii caeteros planetas vel fixas cireumeunt considerassi et inotus omnium stellarum — in quibus Copernicus et forte Tychon non potuerunt non errare, quia tam mirifici organi, quale a te inventimi est. beneficio destituti erant — emendassi. Illud et maxime investigandum erat num in superioribus absidibus planetae, propriis, inquam, non ad solem vel ad aliud sidus quod cireumeunt nactis, vere eleventur aut potius retardentur; et num tanta sit caeli, omnia continentis, peripheria ut cuiuscunque planetae habitatores, quorum singulos oportet esse plenos, ut Cybele seu tellus nostra stella, putent sese in mundi centro positos esse; et num refractio visus in orbe fumoso seu vaporoso faciat videri supra horizontem ipsas caeli figuras, quae adhuc non emerserunt, unde semper supra sex, hac forte ratione, conspicimus; item, qualem habent astrologiam et astronotniam singulorum incoine astrorum; et tandem.