Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/161

Haec pagina emendata est
155
lettere

praeteriturum quin fiat; et multa tacere tres evangelistas quae Iohanni reservata sunt, teste Augustino; praeterea evangelistae loquuntur de excidio Ierosolymorum sub Tito, tanquam de excidio sub Antichristo, quum illud istius est typus.

Et in nativitate ecclesiae latebant progressus et fines eius, ut in semine pianta et rami et fructus etc. «videbunt in quem transfixerunt», dixit Zacharias (?). Hoc Iohannes in Evangelio de primo adventu interpretatur, et in Apocalypsi de secundo, quare si typos et postypos et trigonum in tetragono non intelligis, et in exordiis latere fines, nihil percipies certi. Extorsit Bellarminus dieta Danielis et Iohannis valde loquendo de Gog etc.; Prophetales mei nunc usui esse possent, dic, quaeso, Melchisedechi, ut eos sibi afferri iubeat, forsan et ego simul transferar. Item propediem mittam amicum et patruelem qui illum alloquantur de rebus meis et praesentet scripta pro ecclesia sancta. Nam si vidisses de symptomatis mortis mundi per ignem quid scripserim et Prophetales, forte adhuc me non neglexisses: putas nolle nos omnia ad te pervenire. Tace tace, revertere ad cor, ibi me videbis: expecto te propediem et habebis quidquid cupis a me. Cogita etiam isthaec non posse calamo comprehendi; insunt enim innumerae quaestiones, quibus si cunctis non satisfacio, tu dubiis semper agitaris; at si praesens aderis, cuncta simul componemus. Sententiam meam nolo melius explicare, satis sit mihi quod intelligas quomodo quos suspicis, scriptores ipse defendere queam. Hodie 7 novembris accepi tuas ad Seraphinum datas sub 23 octobris, et simul respondi; sed non video te meis quidquam rescribere, et quidem multis. Deus testis esto quod in simplicitate et veritate ad amicos ambulo. Amen.

Animadvertere iterum te oportet septem dies creationis respondentes septem millenariis mundi, ex rabinis et David et Petro apostolo, et septem aetatibus synagogae et septem aetatibus ecclesiae expressis in septem ecclesiis Asiae, et septem sigillis et tubis et phialis, non totam comprehendere prophetiam mysticam realem, distinctam a morali, sed adhuc remanere octavam aetatem pro ecclesia. Synagoga habet requiem in