Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/153

Haec pagina emendata est
147
lettere

unum imbecillem, inermem. Iigatum, obstructum ore ut ne gannire aut respirare quidem liceat; unde et lucem romani tribunalis, ne facta eorum sibi arguantur, quibus possunt modis, vitant. Haec satis. Expecto abs te per patronum tuum mihi dari ut instrumentum monarchiae austriacae aptissimum agnoscar in posterum, veluti olim infensa illi machina belli aliorum fraude visus sum.

Doleo equidem quod tantopere Capita prophetalia mittere non potuerim ut illis de Antichisti temporibus et de peripateticismo quaestionibus tuis satisfaciam prorsus; tamen non pigeat nunc tantillum te monere donec exarata mittantur pulchre omnia. Septem dico esse Antichristi capita in macometismi septem primatibus: ipsumque macometismum esse antichristianismum eductum ex monarchia graecorum apud Danielem 8, loquens ingentia, impudens facie, intelligens propositiones; in septimo autem eiusdem et in Apocalypsi oritur ex monarchia romana. Sed quia similis est pardo refert monarchiam graecorum, quia similis urso in pedibus habet secum monarchiam persarum urso similem apud Danielem 7. quia habet os leonis refert monarchiam babylonicam quae leaenae similis testatur ibidem. Non negem autem ventura decem cornua ex quibus aliud partum oriatur praevalens omnibus qui est Antichristus ille nominatissimus. Capita esse reges et cornua regna nosti. At specialiter declarando antichristianismi septem capita sunt, gentilismus, iudaismus, graecismus, pharisaeismus, macometismus — loquor de religione. — macchiavellismus et peripateticismus: de quibus multa videbis mirifice quatrantia in Prophetalibus.

Nunc tibi respondeo. Non te angat si totum converterimus septentrionem et si roboraverimus monarchiam Austriae frustra ut putas. Non enim fit frustra quum eodem in tempore Christus parat milites suos et Antichristus suos seu diabolus, et nunc mulier parit amicta sole vel clamat in partu per Brigidam et Catharinam obstetrices, per divum Vincentium et alios, et draco paravit contra ipsam macchiavellismum et alia capita, et iam accepit alas et fugit ad novum orbem, et turca insequitur