Sed de finibus et artibus rerum et temporum in Metaphysica videbis mirabilia etc. Hoc addo: acida sensum frigoris efficere, quoniam calor innatus ab illis quasi mordicatus aufugit, et defectus caloris frigus esse videtur; exsiccant quoque densantque non quia frigida, sed quia tenuitati elabendi exitum praebent, qua expoliatae crassiores portiones crassescunt magis. Sed de singulis disserere operosum esset nimis. Lege Philosophiam. Non mitto te ad lapillos indicos nec ad herbas subpolares, sed ad naturae decreta. Balneis frigidis dulcibusque uti, prout Galeno probantur, probo: et te semper mundum ab omni sorditie unctuosa esse iubeo: quoniam et temperiem foedant et gignunt vilissimas bestiolas quae tamen in carne mea et vestibus nunquam enatae fuerunt nec nascentur; et si quis apposuerit illas mihi, vel fugiunt vel mox moriuntur. Magiae meae hoc tribuunt, sed mundissimae naturae temperamento, purissimi spiritus habitaculo, ego convenire intelligo: nulla enim in hoc utor magia.
Dimidium sincipitis adeo mihi dolet ut hanc epistolam absolvere nequeam. De sodalitio regulas mittere vix confido: quoniam operosius est negotium ita ut vix in quatuor foliis explicari queat, et multa abs te doceri primum necesse foret. Itaque negotium differo quousque colloquium det Deus. Heri die Saturni accessit Seraphinus, praebuit literas proregis filio: beneficium quodeumque posset concedi, est pollicitus, ac crastina die ut revertatur monuit. Nescio quid Deus per illum statuerit: itaque expecto Burghesianas, ut multiplicatis intercessionibus, antequam peream, impetremus. Ideoque ab oratore hispanico et caesareo consimiles praestolor commendatitias; et hoc imprimis ne in manibus cacodaemonis, quamvis liber, posthac immorer. Memento, domine, quod scriptum est: «Non est sensus ubi est amaritudo», et de tristibus canit Ovidius:
Contudit ingenium patientia longa malorum;
quare non est, quod optima a me speres, nisi mansionem mutavero. Quamvis enim tuis quaesitis satisfacere cupiam, non