Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/133

Haec pagina emendata est
127
lettere

aggravat et calore vincit et per poros transiens calida crassitie sua fornaces ingerit. Ergo tunc temporis allia et herbas olentes laudo; quod Virgilius canit:

... rapido fessis messoribus aestu
allia serpyllumque herbas contundit olentes.

Unde appuli messores, quorum est calidissima regio, vinum reiciunt, nanm experimento probarunt se gravari ac aduri prorsus ex vino: bibunt ergo aquam cui aceti parum addunt, et reficiuntur alliis contusis et herbis olentibus et pane in aceto intincto. Igitur quod experientia docuit et natura probat, probo et ego. Quamvis enim calidissimum sit album, tamen roborat calorem ventriculi et viscerum, et spiritus excitat et vivificat. Quod omnes faciunt odore: appetitum revocant et comestionem macerant et ad transmissionem aptam reddunt.

Itaque calore interno roborato, vix exterioris caloris fiamma sentitur. Quin et illi per acumen exitum parant: haec adiumenta, quae acida sunt entia, adducunt, non autem alia calida: illa enim corpulenta non sunt et vires praebent et non materiam calori nativo. Corpulenta vero entia, et si vires addant, tamen materiam in qua nimis accendatur, exhibent, et nec exitum dant: has ob res album contusum esse opus; nec copia nec corpulentia eius probatur. At si haec defuerint, sume panem et perfunde aqua, super infunde acetum, adde flosculos exsiccati origani et comede. Repente enim totum refrigeratur corpus et spiritus vivificantur et vires eriguntur. Acetum enim praebet alas pani et aquae, ut possint humorem a calore exhaustum reparare et solidis partibus iam adustis liquorem addere frigidiusculum et nutrimentum crassiusculum panis; et odor aceti excitat spiritus et nutrit: quod tamen melius perficit origanum, blandiusculo et acuto calore olens.

Aestivo tempore saepe cibabis te, ter vel quater in die, sed lentis cibis laxisque, cucurbita nimirum, caepis nonnisi coctis, praeterquam cunm vice alliorum, paucis uti volueris: adsint olera lenta, ut buglossa, cicorea, boragines, luppuli; non