Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/131

Haec pagina emendata est
125
lettere

reddunt et calefactae vestes ab externo veluti duplicem conciliant fornacem. Neque si frigidas apposueris vestes, proderunt; quoniam subito ab utroque calore ignescunt. Neque interioribus nostris frigida ingerendo calorem vitabimus; sed ipse nativus extinguitur calor, et externus fit ad peripheriam fugitivus, a quo allectus et simul sponte inditus externus calor excruciant animal ed ad necem praeparant. Ventriculus debilitatur, nervi et spina et ossa et fibrae oblaeduntur: et aegre cibus concoquitur, aegrius distribuitur et obstructiones multae fiunt, praesertim in iecore, quod perinde inflammatur frigore ipsum densante et cogente calorem.

Quapropter invenere eius saeculi heluones frigidum ex nive parare vinum et aquam, quae res ita obest vitae ut nihil magis. Non enim natura frigidum appetit, nisi quando ingesserimus acres, salsos calidosque cibos, pipere aliisque aromatibus affectos, qui sitim praeter naturam excitant. Unde Telesius noster putavit nullum humorem, nisi bene frigidum, bene sedare sitim: quod falsum est, cum iaponenses et chinenses et indi multi calida ex igne potione utantur, et antiquiores romani ac graeci similiter. Hoc dottissime et diligentissime Antonius Fersius, nostrae Academiae iubar magnum, demonstravit singulari edito libello, ac monuit unius humidi sitim esse appetitum, et non item frigidi. Sed de Telesio nostro subticuit. Cum ergo tu, mi Scioppi, sobrius sis omnino, nec salsamentis utaris, procul dubio extingues te ipsum, si frigidum adhibueris potum. Nam multitudo ciborum vel una potest multum ingerere caloris: quoniam ad ipsum calefaciendum multi accurrunt spiritus, et in magna copia materiali magnus calor accenditur, cui si addas piper et cinnamomum et huiusmodi, fornacem parasti quam niveo frigore moderari opus; sed cruditates non modicae sequuntur, podagrae, chiragrae, flatus, obstructiones, gravedines et huiusmodi multa.

Ergo consulo, Scioppi, ad calorem evitandum tibi tegumenta deberi non gravia sed levia prorsus; et si adderes postremum ex pelle tenuissima, non reprobo, si tamen ad solem non ambulaveris, nam incalesceret nimis. Sit camisia linea, et