organo — hoc enim non modo a Deo gratiam impetrat sed et a natura; — linde et romani veteres bis sacris expellebant pestes.
Nam animi hominum ipsique spiritus animales confidentiam adipiscuntur: confidentia autem dat vires, quoniam est spiritus dilatatio et virtutis in bonum tendentis iter. Ideo Avicenna ait: «confidentia de bono medico sanat aegrotum», et Galenus De morbo non vulgari mittit incurabiles ad sacerdotes: «nam facile», inquit, «illis obediunt et obedientia sanat». Sed alias credit numen id agere exemplo christianorum permotus. At Ptolomaeus putat morbos quibus Iuppiter testifícatur, humanis curari remediis; quibus vero Venus, divinis, ut oraculis, incantationibus etc. Si tu significasses mihi tempus pestilentiae, ego de coelo causas venatus, coelestes adhiberem curas. Sed quoniam hoc modo mihi notum est hoc tempore grassari pestem, arbitror, nisi cometes apparuerit, id evenisse ex eclipsi solari 12 octobris 1605, cuius duratio fuit horis duabus cum dimidia; ergo effectus eius progredietur usque ad duos annos dimidiumque. Non habeo ephemerides ad figuram erigendam unde sciam quod signum tum fuerit in coloniensi horoscopo, et praedicerem tibi finem mali et tempus vigoris et debilitati eius. Sed certo scias prope esse finem, si remedia adhibere ac aliunde morbidos non recipere sciverint.
Colonia exordium habuit sub primo trigono Arietis, et Arieti subiacet edam ex natura regioni germanicae. Eclipsis autem in Libra plurimum obfuit, et duae aliae simul: altera in Libra in diametro Arietis, altera vero in Ariete. Lunares dico. Et Saturnus in Sagittario post sinodon magnani illius ac Iovis parum profuit. Sique Romae Libra dominatur, dupliciter obfuit Coloniae romanae, et ex regione et ex origine, adde et religione, quia horoscopus est Servatoris nostri, duodeviginti libri modo, tunc vero secundus ubi Spica et Arcturus testificantur; et magis ab Aquilone, quod solis pravis obest. At hoc anno sub 25 februarii facta est synodus ecliptica in sexto gradu Piscium, cuius Venus et Iuppiter magis principes interregesque fuerunt et omnino repellunt decreta eclipsis letiferae coloniensibus, in qua Saturnus et Mercurius et Venus interregnarunt.