Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/118

Haec pagina emendata est
112
t. campanella

XVIII

A fra Serafino Rinaldi da Nocera

«Responsio de pestilentia coloniensi obiter».

Didymus Squilla Desiderio Seraphino salutem.

Epistolis tuis seraphicis unaque Scioppii liberatoris mei, receptis hora decima sexta diei in qua coelestem Servatoris magiam in sui corporis consecratione contemplor, vixque perlectis respondere cogit tabellarius; et nisi instrumenta ac sanitas pectoris capitisque deessent, satisfacerem, credo, desideriis vestris. Non enim libenter amore superari me patior. Et vero quo tandem modo fieri queat ut germanis ego desim meis, praesertim Scioppii familiaribus? ac tandem coloniensibus, romanis quidem non minus ex virtute quam ex origine nostris?

Ad rem. Pestilentia cum communis sit morbus, communibus ex causis ortum ducit: nimirum vel ex aquis vel ab aëre prave effectis, semper tamen consentientibus astris. Quae ex aquis fit, facile curatur vino; et mutatis fontibus, aliis nempe effossis denuo, vel purgatis iis, qui exstant, myrra, cinnamomo, thure aliisque impositis attenuantibus, calefacientibus et saporem novum addentibus: quod et Iehova Mosen ligno aromatico faciendum docuit. Sed ut plurimum ex aëre laboramus. Constat sane homo ex vasis, nervis nimirum, venis, arteriis fibrisque et spinali medulla cerebroque, in quibus homo inhabitat. Haec vasa ossibus haerent ac defenduntur; carnibus vero proteguntur ne calore frigoreque arescant contrahanturque, ac ut possint duris haerere ensibus absque ruptionis periculo. Secundo, constat homo ex humoribus, sanguine videlicet et aliis qui humores componentes non sunt sed sanguinis faeces, ut melancholia; aut spuma, ut cholera; aut serum, ut urina; aut cruditas, ut flegma; aut unctuositas, ut adeps medullaque vel horum asseclae, uti