Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/117

Haec pagina emendata est
111
lettere

tractatum De iuribus regis Hispaniae in novum orbem conira adulatores et contradictores. Item libros tres ad venetos, contra schisma incoeptum anno praeterito, per politicam et theologiam et propheticam, et quae petisti contra frigus et aestum remedia, et epotus (?) contra pestem coloniensem misi ad te. Vide, omnia tradidi in manus tuas: quoniam praevenisti me beneficiis ex parte Dei, nolui ingratus videri. Item do tibi librum De regimine ecclesiae ad sanctum pontificem.

Propterea rogo te ne sis mi hi ac tibi dedecori et oneri, quoniam multi acceptis libris meis abutuntur, transcribentes ex bis libros suos, et vendentes aliena tanquam sua. Hi quidem oram ex parte miserrimi sunt qui sese annihilant, ostendentes quod non sunt et coram Deo nunquam veniam invenient. Hoc enim furtum est deterius quam rapina fortunarum et honoris, et quodcunque aliud facinus, quoniam non corporis sed animae filii subripiuntur, et sane perennes. Vide ne cadas cum caeteris, ut cum tibi comparaveris honorem, meam doctrinam novam et egregiam proferendo, tunc velis me extinctum ut falso ilio fruaris honore. Statim enim diabolus dicet in corde tuo, quod iam fecisti quod per iuramentum pollicitus es. Sufficit tentasse: nam impossibile est Campanellae sospitatem conficere, tunc omnis difficultas adparebit impossibilitas, et omne malum meum videbitur tibi ex iustitia Dei provenire. Et hanc apparentiam efficiet in te cupiditas potiundi scriptorum meorum. Ecce praedixi tibi, non quia id abs te timeam, sed ut intelligas quibus te fraudibus circumventurus est Abbadon, Deus niger seculi huius qui timet a donis Dei in me. Dominus adsit tibi, et mihi viriliter age, quoniam in Deo omnia poteris. Liberator ne tardaveris. Vale.

 [Neapoli,] in Caucaso, kalendis iunii 1607.