natus es. Levitae et sacerdotes pertransierunt me absque benedictione, tu vero fecisti mecum misericordiam. Memento quod ego iacebam praestolans mortem sicut Elias sub iunipero; tu autem tanquam angelus me ad vitam excitasti, sed subcineritium panem non attulisti in cuius fortitudine me usque ad Oreb faceres ambulare. Ministerium tuum imple, ecce librum hunc: utere virtute in virtutis auxilium. Hic ipse occultos humores peccantes in infirmo reipublicae corpore tango et irrito, et medicis quidem empiricis videbor ineptus; sed aegroti beneficium pernoscent.
Nec poterit macchiavellista murmurare in hoc aliisque seculis praeteritis futurisque, quod argumenta potiora dissimulaverim. Nam plura quam ipsi queant imaginari et fortiora apposui dissolvique per coelestem et humanam philosophiam, non semel neque bis, usque ad radices. Macchiavellistam interpetror, quicunque vivit astutia fundata super proprio amore et in religionis incredulitate. Cuius hic tantummodo quaestio quia est, dissolvitur. Nam contra sectas omnes alibi luculentius et peculiarius scripsi, ac dogmata christiana omnia exquisite declaravi. Hic sit tibi monumentum mei, verte ipsum in germanicam linguam, similiter et dialogum contra haereses; tibique meos commendo libros, sicut me Deus tibi, si forte non simulas ut caeteri.
Trado tibi sermones multos in uno volumine De monarchia hispanorum, tum Panegyricum ad italos principes, ut si se et rempublicam christianam salvari velint, eidem non repugnent, et qua ratione ab ea in papatu sese tutari queant. Item Dialogum contra lutheranos, et libros quatuor De sensu rerum et magia mirificos quos ad Caesarem doctissimum feras et Prognosticum astrologicum de his quae mundo imminent usque ad finem. Deinde submittam Prophetalia. Item trado tibi totius philosophiae nostrae compendium, iuxta propria principia, ubi de omnibus naturalibus tracto et ethicae compendium et politicae Centum quinquaginta aphorismos, et de republica librum unum, attitulatum Civitas solis, et De monarchia Messiae librum unum pro iuribus papae et principum iuxta veritatem. Item