convincantur — quem huic libro apponi cupio. Omitto quanta scripserim contra peripateticismum qui est zizania Evangelii et officina macchiavellismi. Nunc tandem me rebellem haereticumque fecerunt, quoniam praedico signa in sole et luna et stellis contra Aristotelem aeternantem mundum, et contra Ptolomaeum ad triginta sex millia annos vita eius prorogantem, et contra Alphonsum ad undequinquaginta millia, et Copernicani [ad] viginti quinque millia octingentos sedecim, et contra Albategnium ad viginti tres millia nongentos decem pene; et abstuli violentiam coelo, et eccentricos et epicyclos; et ostendi symptomata mundi per ignem perituri. Hoc autem facinus rebellionis molimen esse interpetrantur quicunque macchiavellistico sunt animo, putantes omnem doctrinam et conatum esse dominandi gratia excogitatum; et ideo dixerunt: «rebellat Amos, o rex Jeroboam»; et posuerunt me sicut Ieremiam in lacu inferiori ubi nulla lux, nullus aër, sed foetor et latices, et nox et hiems perpetuo, vinctum in mendicitate et ferro et nuditate.
Nihilominus tum in Germaniam usque vidisti me portasse humeris verborum et scriptorum egregiorum dominos meos, quasi asinum semper verberatum. Nec tamen unquam de stabulo fugi ad turcas neque ad haereticos, cum possem. Nunc autem video angelum paratum adversus eos, nec credunt mihi. Utinam vel Brigidae crederent vel Cathirinae aut Vincentio et Carthusiano aliisque sanctis doctissimisque spiritu Dei. At licet quidam cognoscant me vera ferre, dicunt tamen: — Tace, ne loquaris in nomine Domini: tu asinus, nescis vivere. — Ego autem bis auscultare nequeo: nam etsi nullatenus christianus essem, tamen velut philosophus naturaliter amo Deum et Italiam, patriam meam, eiusque splendorem qui in apostolico principatu fulget, pro quo scripsi, feci ac dixi mirifica. Sed factis scriptisque meis fidem non praestant, sed verbis venundatae gentis pro pane iniquitatis et mercede mendacii credunt cum herodianis. Et ubi est logica Christi, ab operibus cognoscetis eos? Sed ipsi legunt a verbis inimicorum etc. Hoc quidem mihi solatium, quod crucifixo, non autem crucifixoribus similis sum. «Daemonium», inquiunt, «habet», «samaritanus est».