Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/107

Haec pagina emendata est
101
lettere

sunt: lucernae extinctae, sol in tenebras et luna in sanguinem abiit. O curvae in terris animae et coelestium inanes!

Vere beatus es tu, mi Scioppi, si quod prae te fers lingua, es et pectus et manus, sapientia luminosa plenus ardentissimoque zelo, quem effundas super caecos filios carae tuae Germaniae. In tenebris vides unde et me quoque miserum in fossa sepultum vivum caliginosa et uda conspiciens auxiliaturus venisti, ex tam distantissima regione pulchritudinis meae in libris tibi meis adfulgentis adcessisti amator, et tuas ostentans virtutes discedis amatissimus, usus mecum socratica magia. Anticipasti mihi omnem gloriam: quidquid enim ipse pro te facerem, servile esset, quia quod debeo: promittis te liberatorem mei apud principes christianismi, meque cupis commilitonem contra haereses filiorum Abaddon. Ego igitur me ipsum tibi debeo, quapropter et omnia mea tua sunt: ecce, lucubrationes meas accipe quas tantopere cupis, insuper cum te sequi non valeam, mitto ante te faculam hanc quam caudis vulpium alligabis tu, Samson, et messes philistaeorum cremabis. Tuo debetur nomini libellus iste, nam veluti in gratia Dei praeventus nihil illi obsistens, inter tenebras Germaniae insidias dulce latentes haereticorum per te ipsum deprehendisti, — nec patria nec parentes facere potuerunt quominus conscissis velaminibus ad lucem festinares ecclesiae Christi quae nostram deificat Romam, — ac subito bellum contra filios tenebrarum parasti et me oculis lynceis sub terra latentem [conspexisti] erectorque advenisti; sic liber iste ostendit intellectum humanum tenebris praesentis seculi sepultum posse ad solem erigi divinum.

Vides profecto christianismum, qui totum fere orbem occupabat et decorabat, ad duos angulos Italiae et Hispaniae reductum esse. Orientales regiones sub fabuloso, impio, ignorantissimo, crudeli et obscaeno Macumeto iacent magno cum dedecore ac detrimento generis humani: sic et Africae pars magna; septentrionales vero regiones sub Luthero et Calvino, qui Deum quendam insidiosum introduxerunt qui nobis prohibet peccata ac simul compellit nos ad peccandum,