Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/106

Haec pagina emendata est
100
t. campanella

XVII

Al. MEDESIMO

«Atheismus triumphatus vel recognitio religionis secundum philosophiam contra antichristianismum macchiavellisticum et omnes sectas.»

Frater Thomas Campanella, explorator operum Dei, Gaspari Scioppio bambergensi, qui se liberatorem exhibet, salutem plurimam dicit.

Perge, miles Christi, tuis generosis ne absiste coeptis: tecum etenim est manus Omnipotentis. Nonnisi Deo plenus spiritus tuarum est capax cogitationum, omnia factus es omnibus ut omnes Deo lucrifaceres, ut architectus sapientiae christianae profitebatur aut tuus stoicus Cato non sibi sed toti natum se credere mundo. Rationis politicae, quam de statu vocat nostrum seculum antichristianum, est summa: ut aestimare partem pluris quam totum, et se ipsum pluris quam speciem humanam et pluris quam mundum et pluris quam Deum.

Hae cogitationes vilissimae proles sunt amoris proprii, insipientiae et inopiae sobolis affectantis copiam unde non est, non unde est; qui coepit in diabolo, per diabolicos filios incedit et in inferno consummandus est. Viriliter ergo age, quoniam haec tibi expugnanda est arx quae interclusos continet homines, quasi vermes intra caseum: putantes extra caseum non extare aliquid, neque homines neque animalia neque coelum neque Deum. Adeoque abiecit genus humanum, quod stultus adparet quicunque cum eis pariter abiectissimus non est et de nobilioribus entibus et vita cogitat. Quid mirum? serpens serpenti et asino asina formosae adparent, quoniam oculo serpentino et asinino vident. Non sic homo, non sic: habet quippe divinum oculum vultumque erectum in coelum. Sed heu obscuratum est seculum, non novit ubi est coelum: stellae nubibus obtectae