Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/104

Haec pagina emendata est
98
t. campanella

digito, simul ac Lutherum praecursorem Antichristi postremum demonstrabo, et virtutes, pacem et contra turcas seditionem excitabimus, videbis quidem omnes ad nos convolare raptim homines. Tunc vero ex fide illorum fides nostra augebitur, excitabitur, inflammabitur. Ergo et gratia, quae data est nobis cum impositione manuum presbyterii et per prophetiam, uti Paulus noster dicit, suscitabitur. An nescis dona Dei in ecclesia adhuc esse? Sunt quidem, sed velut demortua et in veternum deiecta, propter incredulitatem. Cum fides incaluerit, manifestabuntur. Ex fide igitur populorum per fidem nostram excitata nos proficiemus et Deus addet miracula: nihil enim impossibile credenti.

Igitur doleo quod per folia mille vix tibi haec explicari possunt. Opus quidem me audire et operantem cernere: non quod aliquid mihi ascribam. Scio enim me nihil esse et de nihilo factum, etiam in nihilum, quantum ex me sum, continuo abire; ne autem nihil fiam, Dei omnipotentia servari. Itaque in Domino fides mea et auxilium. Heu si scires, quemadmodum coarctor, donec ostendam re quid Deus per credentem animam efficiat! Ego quidem peccator et utinam non scelestus, quando villas et castella perambulabam, turbas hominum ante me obstupescens videbam, quaerentes remedia suis infirmitatibus et pecorum et boum. Ego tunc iuxta fidem illorum, valde pavidus ob scelera mea, singulis ex medicinae arcanis medelas tribuebam. Revertebantur omnes, laudantes Deum. Et quidem scio me plura ex illorum quam ex mea patrasse fide vel scientia.

Sed magia constat ex religione, astrologia et physica. Hae mihi facultates adsunt, credo, non vulgares. Iuxta illas operor, et Deus scientiarum dominus est, ait David, et dominus virtutum ipse est rex gloriae: quid ergo dubitas ex scientiis et virtutibus suis, quas confert nobis, ipsum gloriam non colligere? numquid stultus agricola est Deus qui spargat ne unquam metat? O anima mea, nolo si de me multa tibi spondeas, hoc tantum velini ne me suspiceris nebulonem, aut non a Deo omnia sperare vel fidem quantum sinapis granum non possidere.