Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/100

Haec pagina emendata est
94
t. campanella

Arzachelis hispani, Nicolai Copernici, Reinoldi, Vuerneri, Pighii, Augustini Riccii et Beneventani et Petri de Aliaco aliorumque multorum haereticorum. Adde bracmanorum et iaponensium et chinensium et catainorum et persarum praesentes admirationes, ignorantium quo pacto haec acciderint: veluti reges chaldaei tempore Ezechiae, admirati de portento viso in sole, miserunt nuncios ad sciscitandum. Et si Iudaea tunc sapientes habuisset viros, propagatores fidei multum profecissent; sed nec Isaias extra Iudaeam id praedicavit, quoniam non venerat tempus promulgandi fidem: fides enim hebraeorum erat sub paedagogia et umbris et tutelis.

Ego autem cogito librum contra leges gentium edere et veritatem Evangelii in coelo nunc ostendere et sapientes nationum ad admirationem redigere: insultabo legibus eorum et ostendam vera quae praedixit David: «annunciabitur Domino generatio ventura, et annunciabunt coeli iustitiam eius [populo]». Nam post haec signa cadet Antichristus et renovabitur alleluia in ecclesia in tranquillitate aurei innocentisque saeculi. Et ideo credo nunc in me adimpleri quod scriptum est: «Dominus de coelo in terram adspexit ut audi et gemitus compeditorum et salveret filios interemptorum, ut annuncient in Sion nomen Domini et laudem eius in Ierusalem, in conveniendo populos in unum et reges». Et quod sequitur: «respondit ei in via virtutis suae: paucitatem dierum etc.». Et deinde ipsa renovatio ostenditur: «tu in principio terram fundasti et opera manuum tuarum sunt coeli: ipsi peribunt, et sicut vestimentum veterascent, et mutabis eos et mutabuntur». Ecce coelum novum et terram novam, et exustionem terrae postmodum oriri, et ea quae sequuntur, nam nequeo scribere cuncta. Vellem potius loqui et Apocalypsin tibi aperire, ut saltem videam an probetur iudicium meum quod nutu Dei intelligere videor. Et quidem facillimum erit ostendere Christum esse primam Rationem, et omnes homines cum sint rationales, illius fidei assensuros. Fiet enim decretum omnium nationum, ut videbis ex prognosticis meis, et consilium etiam infidelium, et omnium erit sententia vivendum esse secundum legem naturae. Perquiretur quae sit haec: