Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/99

Haec pagina emendata est
32
de bello gallico

cum Sēquanīs habuissent, auxiliō populī Rōmānī ūsōs esse. Dēbēre sē sūspicārī simulātā Caesarem amīcitiā, quem exercitum in Galliā habeat, suī opprimendī causā habēre. Quī nisi dēcēdat atque exercitum dēdūcat ex hīs regiōnibus, sēsē illum nōn prō amīcō, sed prō hoste habitūrum. Quod sī eum interfēcerit, multīs sēsē nōbilibus prīncipusque populī Rōmānī grātum esse factūrum: id sē ab ipsīs per eōrum nūntiōs compertum habēre, quōrum omnium grātiam atque amīcitam ēius morte redimere posset. Quod sī dēcēssisset et līberam possessiōnem Galliae sibi trādidisset, māgnō sē illum praemiō remūnerātūrum et, quaecumque bella gerī vellet, sine ūllō ēius labōre et perīculō cōnfectūrum.

45. Multa ā Caesare in eam sententiam dicta sunt, quārē negōtiō dēsistere nōn posset; neque suam neque populī Rōmānī cōnsuētūdinem patī, utī optimē meritōs sociōs dēsereret, neque sē iūdicāre, Galliam potius esse Ariovistī quam populī Rōmānī. Bellō superātōs esse Arvernōs et Rutēnōs ā Q. Fabiō Māximō, quibus populus Rōmānus īgnōvisset neque in prōvinciam redēgisset neque stīpendium imposuisset. Quod sī antīquissimum quodque tempus spectārī oportēret, populī Rōmānī iūstissimum esse in Galliā imperium: sī iūdicium senātūs observārī oportēret, līberam dēbēre esse Galliam, quam bellō victam suīs lēgibus ūtī voluisset.

46. Dum haec in colloquiō geruntur, Caesarī nūntiātum est equitēs Ariovistī propius tumulum accēdere et ad nostrōs adequitāre, lapidēs tēlaque in nostrōs cōnicere. Caesar loquendī fīnem fēcit, sēque ad suōs recēpit suīsque imperāvit nē quod omnīnō tēlum in hostēs rēicerent. Nam etsī sine ūllō perīculō legiōnis dēlēctae cum equitātū