43. Plānitiēs erat māgna et in eā tumulus terrēnus satis grandis. Hīc locus aequum fēre spatium ā castrīs Ariovistī et Caesaris aberat. Eō, ut erat dictum, ad colloquium vēnērunt. Legiōnem Caesar, quam equīs dēvexerat, passibus cc et eō tumulō cōnstituit. Ariovistus ex equīs ut colloquerentur et praeter sē dēnōs ad colloquium addūcerent, pōstulāvit. Ubi eō ventum est, Caesar initiō ōrātiōnis sua senātūsque in eum beneficia commemorāvit, quod rēx appellātus esset ā senātū, quod amīcus, quod mūnera amplissimē missa; quam rem et paucīs contigisse et prō māgnīs hominum officiīs cōnsuēsse tribuī docēbat; illum cum neque aditum neque causam pōstulandī iūstam habēret, beneficiō āc līberālitāte suā āc senātūs ea praemia cōnsecūtum. Docēbat etiam, quam veterēs quamque iūstae causae necessitūdinis ipsīs cum Aeduīs intercēderent, quae senātūs cōnsulta quotiēns quamque honōrifica in eōs facta essent, ut omnī tempore tōtīus Galliae prīncipātum Aeduī tenuissent, prius etiam quam nostram amīcitiam appetīssent. Populī Rōmānī hanc esse cōnsuētūdinem, ut sociōs atque amīcōs nōn modo suī nihil dēperdere, sed grātiā, dīgnitāte, honōre auctiōrēs velit esse: quod vērō ad amīcitiam populī Rōmānī attulissent, id iīs ēripī quis patī posset? Pōstulāvit deinde eadem, quae lēgātīs in mandātīs dederat: nē aut Aeduīs aut eōrum sociīs bellum īnferret; obsidēs redderet; sī nūllam partem Germānōrum domum remittere posset, at nē quōs amplius Rhēnum trānsīre paterētur.
44. Ariovistus ad pōstulāta Caesaris pauca respondit, dē suīs virtūtibus multa praedicāvit: Trānsīsse Rhēnum sēsē nōn suā sponte, sed rogātum et arcessītum ā Gallīs;