Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/86

Haec pagina emendata est
21
lib. i., cap. xxxii.

ante Harūdum mīlia hominum xxiv ad cum vēnissent, quibus locus āc sēdēs parārentur. Futūrum esse paucīs annīs, utī omnēs ex Galliae fīnibus pellerentur atque omnēs Germānī Rhēnum trānsīrent: neque enim cōnferendum esse Gallicum cum Germānōrum agrō, neque hanc cōnsuētūdinem vīctūs cum illā comparandam. Ariovistum autem, ut semele Gallōrum cōpiās proeliō vīcerit, quod proelium factum sit ad Magetobrigam, superbē et crūdēliter imperāre, obsidēs nōbilissimī cūiusque līberōs pōscere et in eōs omnia exempla cruciātūsque ēdere, sī qua rēs nōn ad nūtum aut ad voluntātem ēius facta sit. Hominem esse barbarum, īrācundum, temerārium; nōn posse ēius imperia diūtius sustinērī. Nisi quid in Caesare populōque Rōmānō sit auxiliī, omnibus Gallīs idem esse faciendum, quod Helvētiī fecerint, ut domō ēmigrent, aliud domicilium, aliās sēdēs, remōtās ā Germānīs, petant fortūnamque, quaecumque accidat, experiantur. Haec sī ēnūntiāta Arvioistō sint, nōn dubitāre, quīn dē omnibus obsidibus, quī apud eum sint, gravissimum supplicium sūmat. Caesarem vel auctōritāte suā atque exercitūs vel recentī victōriā vel nōmine populī Rōmānī dēterrēre posse, nē māior multitūdō Germānōrum Rhēnum trādūcātur, Galliamque omnem ab Ariovistī iniūriā posse dēfendere.

32. Hāc ōrātiōne ab Dīviciācō habitā, omnēs, quī aderant, māgnō flētū auxilium ā Caesare petere coepērunt. Animadvertit Caesar ūnōs ex omnibus Sēquanōs nihil eārum rērum facere, quās cēterī facerent, sed trīstēs, capite dēmissō, terram intuērī. Ēius reī quae causa esset, mīrātus ex ipsīs quaesiit. Nihil Sēquanī respondēre, sed in eādem trīstitiā tacitī permanēre. Cum ab hīs saepius quaereret neque ūllam omnīnō vōcem exprimere posset,