Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/83

Haec pagina emendata est
18
de bello gallico

timōre perterritī, nē armīs trāditīs suppliciō afficerentur, sīve spē salūtis inductī, quod in tantā multitūdine dēditīciōrum suam fugam aut occultārī aut omnīnō īgnōrārī posse exīstimārent, prīmā nocte ē castrīs Helvētiōrum ēgressī ad Rhēnum fīnēsque Germānōrum contendērunt.

28. Quod ubi Caesar resciit, quōrum per fīnēs ierant, hīs utī conquīrerent et redūcerent, sī sibi pūrgātī esse vellent, imperāvit; reductōs in hostium numerō habuit; reliquōs omnēs, obsidibus, armīs, perfugīs trāditīs, in dēditiōnem accēpit. Helvētiōs, Tulingōs, Latobrīgōs in fīnēs suōs, unde erant profectī, revertī iūssit; et quod omnibus frūgibus āmissīs domī nihil erat, quō famem tolerārent, Allobrogibus imperāvit, ut iī frūmentī cōpiam facerent; ipsōs oppida vīcōsque, quōs incenderant, restituere iūssit. Id eā māximē ratiōne fēcit, quod nōluit eum locum, unde Helvētiī discēsserant, vacāre, nē propter bonitātem agrōrum Germānī, quī trāns Rhēnum incolunt, ē suīs fīnibus in Helvētiōrum fīnēs trānsīrent et fīnitimī Galliae prōvinciae Allobrogibusque essent. Bōiōs petentibus Aeduīs, quod ēgregiā virtūte erant cōgnitī, ut in fīnibus suīs collocārent, concēssit; quibus illī agrōs dedērunt quōsque posteā in parem iūris lībertātisque condiciōnem, atque ipsī erant, recēpērunt.

29. In castrīs Helvētiōrum tabulae repertae sunt lītterīs Graecīs cōnfectae et ad Caesarem relātae, quibus in tabulīs nōminātim ratiō cōnfecta erat, quī numerus domō exīsset eōrum, quī arma ferre possent, et item sēparātim puerī, senēs mulierēsque. Quārum omnium rērum summa erat capitum Helvētiōrum mīlium cclxiii, Tulingōrum mīlium xxxvi, Latobrīgōrum xiv, Rauracōrum xxiii, Bōiōrum xxxii; ex hīs, quī arma ferre possent, ad mīlia nōnāgintā