Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/72

Haec pagina emendata est
9
lib. i., cap. xii.-xiv.

prīnceps fuit, quī bellō Cassiānō dūx Helvētiōrum fuerat. Is ita cum Caesare ēgit: sī pācem populus Rōmānus cum Helvētiīs faceret, in eam partem itūrōs atque ibi futūrōs Helvētiōs, ubi eōs Caesar cōnstituisset atque esse voluisset: sīn bellō persequī persevērāret, reminīscerētur et veteris incommodī populī Rōmānī et prīstinae virtūtis Helvētiōrum. Quod imprōvīsō ūnum pāgum adortus esset, cum iī, quī flūmen trānsīssent, suīs auxilium ferre nōn possent, nē ob eam rem aut suae māgnō opere virtūtī tribueret aut ipsōs dēspiceret. Sē ita ā patribus māiōribusque suīs didicisse, ut magis virtūte contenderent quam dolō aut īnsidiīs nīterentur. Quārē nē committeret ut is locus, ubi cōnstitissent, ex calamitāte populī Rōmānī et interneciōne exercitūs nōmen caperet, aut memoriam prōderet.

14. Hīs Caesar ita respondit: Eō sibi minus dubitātiōnis darī, quod eās rēs, quās lēgātī Helvētiī commemorāssent, memoriā tenēret, atque eō gravius ferre, quō minus meritō populī Rōmānī accidissent: quī sī alicūius iniūriae sibi cōnscius fuisset, nōn fuisse difficile cavēre; sed eō dēceptum, quod neque commissum ā sē intellegeret, quārē timēret, neque sine causā timendum putāret. Quod sī veteris contumēliae oblīvīscī vellet, num etiam recentium iniūriārum, quod eō invītō iter per prōvinciam per vim temptāssent, quod Aeduōs, quod Ambarrōs, quod Allobrogas vexāssent, memoriam dēpōnere posse? Quod suā victōriā tam īnsolenter glōriārentur quodque tam diū sē impūne iniūriās intulisse admīrārentur, eōdem pertinēre. Cōnsuēsse enim deōs immortālēs quō gravius hominēs ex commūtātiōne rērum doleant, quōs prō scelere eōrum ulcīscī velint, hīs secundiōrēs interdum rēs et diūturniōrem impūnitātem concēdere. Cum ea ita sint, tamen, sī obsidēs