Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/68

Haec pagina emendata est
5
lib. i., cap. v.-viii.

rentur, exīstimābant, vel vī coāctūrōs ut per suōs fīnēs eōs īre paterentur. Omnibus rēbus ad profectiōnem comparātīs, diem dicunt, quā diē ad rīpam Rhodanī omnēs conveniant: is diēs erat a. d. v. Kal. Apr., L. Pīsōne, A. Gabīniō cōnsulibus.

7. Caesarī cum id nūntiātum esset, eōs per prōvinciam nostram iter facere cōnārī, mātūrat ab urbe proficīscī et, quam māximīs potest itineribus, in Galliam ūlteriōrem contendit et ad Genāvam pervenit. Prōvinciae tōtī quam māximum potest mīlitum numerum imperat (erat omnīnō in Galliā ūlteriōre legiō ūna), pontem, quī erat ad Genāvam, iubet rescindī. Ubi dē ēius adventū Helvētiī certiōrēs factī sunt, lēgātōs ad eum mittunt nōbilissimōs cīvitātis, cūius lēgātiōnis Nammēius et Verucloetius prīncipem locum obtinēbant, quī dīcerent, sibi esse in animō sine ūllō maleficiō iter per prōvinciam facere, proptereā quod aliud iter habērent nūllum: rogāre, ut ēius voluntāte id sibi facere liceat. Caesar, quod memoriā tenēbat L. Cassium cōnsulem occīsum exercitumque ēius ab Helvētiīs pulsum et sub iugum missum concēdendum nōn putābat; neque hominēs inimīco animō, datā facultāte per prōvinciam itineris faciundī, temperātūrōs ab iniūriā et maleficiō exīstimābat. Tamen, ut spatium intercēdere posset, dum mīlitēs, quōs imperāverat, convenīrent, lēgātīs respondit, diem sē ad dēlīberandum sūmptūrum: sī quid vellent, ad Īd. Apr. reverterentur.

8. Intereā eā legiōne, quam sēcum habēbat, mīlitibusque, quī ex prōvinciā convēnerant, ā lacū Lemannō, quī in flūmen Rhodanum īnfluit, ad montem Iūram, quī fīnēs Sēquanōrum ab Helvētiīs dīvidit, mīlia passuum decem novem mūrum in altitūdinem pedum sēdecim fossamque