tuus est; neque abest sūspīciō, ut Helvētiī arbitrantur, quīn ipse sibi mortem cōnscīverit.
5. Post ēius mortem nihilō minus Helvētiī id, quod cōnstituerant, facere cōnantur, ut ē finibus suīs exeant. Ubi iam sē ad eam rem parātōs esse arbitrātī sunt, oppida sua omnia, numerō ad duodecim, vīcōs ad quadringentōs, reliqua prīvāta aedificia incendunt; frūmentum omne, praeter quod sēcum portātūrī erant, combūrunt, ut, domum, reditiōnis spē sublātā, parātiorēs ad omnia perīcula subeunda essent, trium mēnsium molita cibāria sibi quemque domō efferre iubent. Persuādent Rauracīs et Tulingīs et Latobrīgīs fīnitimīs, utī eōdem ūsī cōnsiliō oppidīs suīs vīcīsque exūstīs, ūnā cum iīs proficīscantur, Bōiōsque, quī trāns Rhēnum incoluerant et in agrum Nōricum trānsierant Nōrēiamque oppūgnārant, receptōs ad sē sociōs sibi āscīscunt.
6. Erant omnīnō itinera duo, quibus itineribus domō exīre possent: ūnum per Sēquanōs, angustum et difficile, inter montem Iūram et flūmen Rhodanum, vix quā singulī carrī dūcerentur; mōns autem altissimus impendēbat, ut facile perpaucī prohibēre possent; alterum per prōvinciam nostram, multō facilius atque expedītius, proptereā quod inter fīnēs Helvētiōrum et Allobrogum, quī nūper pācatī erant, Rhodanus fluit, isque nōn nūllīs locīs vadō trānsītur. Extrēmum oppidum Allobrogum est proximumque Helvētiōrum fīnibus Genāva. Ex eō oppidō pōns ad Helvētiōs pertinet. Allobrogibus sēsē vel persuāsūrōs, quod nōndum bonō animō in populum Rōmānum vidē-