Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/65

Haec pagina emendata est
2
de bello gallico

pertinent ad īnferiōrem partem flūminis Rhēnī; spectant in septentriōnem et orientem sōlem. Aquītānia ā Garumnā flūmine ad Pȳrēnaeōs montēs et eam partem Ōceanī, quae est ad Hispāniam, pertinet; spectat inter occāsum sōlis et septentriōnēs.

II. BELLUM HELVETICUM.
cc. 2-29.
Mōtus Helvētiōrum excitātus ab Orgetorīge; ēius clandestīna cōnsilia, mors.

2. Apud Helvētiōs longē nōbilissimus fuit et dītissimus Orgetorīx. Is, M. Messālā et M. Pīsōne cōnsulibus, rēgnī cupiditāte inductus coniūrātiōnem nōbilitātis fēcit et cīvitātī persuāsit, ut dē fīnibus suīs cum omnibus cōpiīs exīrent: perfacile esse, cum virtūte omnibus praestārent, tōtīus Galliae imperiō potīrī. Id hōc facilius eīs persuāsit, quod undique locī nātūrā Helvētiī continentur: ūnā ex parte flūmine Rhēnō lātissimō atque altissimō, quī agrum Helvētium ā Germānīs dīvidit, alterā ex parte monte Iūrā altissimō, quī est inter Sēquanōs et Helvētiōs, tertiā lacū Lemannō et flūmine Rhodanō, quī prōvinciam nostram ab Helvētiīs dīvidit. Hīs rēbus fīēbat, ut et minus lātē vagārentur et minus facile fīnitimīs bellum īnferre possent; quā ex parte hominēs bellandī cupidī māgnō dolōre afficiēbantur. Prō multitūdine autem hominum et prō glōriā bellī atque fortitūdinis angustōs sē fīnēs habēre arbitrābantur, quī in longitūdinem mīlia passuum ccxl, in lātitūdinem clxxx patēbant.

3. Hīs rēbus adductī et auctōritāte Orgetorīgis permōtī cōnstituērunt ea, quae ad proficīscendum pertinērent, comparāre, iumentōrum et carrōrum quam māximum numerum