Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/174

Haec pagina emendata est
89
lib. iv., cap. xxii.-xxiii.

tīsque], quot satis esse ad duās trānsportandās legiōnēs exīstimābat, quod praetereā nāvium longārum habēbat, quaestōrī, lēgātīs praefectīsque distribuit. Hūc accēdēbant xviii onerāriae nāvēs, quae ex eō locō ā mīlibus passuum octō ventō tenēbantur, quō minus in eundem portum venīre possent; hās equitibus distribuit. Reliquum exercitum Titūriō Sabīnō et L. Aurunculēiō Cottae lēgātīs in Menapiōs atque in eōs pāgōs Morinōrum, ā quibus ad eum lēgātī nōn vēnerant, dūcendum dedit; Sulpicium Rūfum lēgātum cum eō praesidiō, quod satis esse arbitrābātur, portum tenēre iūssit.

Caesar in īnsulam trāicit.

23. Hīs cōnstitūtīs rēbus, nactus idōneam ad nāvigandum tempestātem tertiā ferē vigliā solvit equitēsque in ūlteriōrem portum prōgredī et nāvēs cōnscendere et sē sequī iūssit. Ā quibus cum paulō tardius esset administrātum, ipse hōrā diēī circiter quārtā cum prīmīs nāvibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus expositās hostium cōpiās armātās cōnspexit. Cūius locī haec erat nātūra, atque ita montibus angustē mare continēbātur, utī ex locīs superiōribus in lītus tēlum adigī posset. Hunc ad ēgrediendum nēquāquam idōneum locum arbitrātus, dum reliquae nāvēs eō convenīrent, ad hōram nōnam in ancorīs exspectāvit. Interim lēgātīs tribūnīsque mīlitum convocātīs, et quae ex Volusēnō cōgnōvisset et quae fierī vellet, ostendit monuitque, ut reī mīlitāris ratiō, māximē ut maritimae rēs pōstulārent, ut quae celerem atque īnstābilem mōtum habērent, ad nūtum et ad tempus omnēs rēs ab iīs administrārentur. Hīs dīmissīs et ventum et aestum ūnō tempore nactus secundum, datō sīgnō et sub-