Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/172

Haec pagina emendata est
87
lib. iv., cap. xviii.-xxi.

ūtilitātem prōfectum arbitrātus, sē in Galliam recēpit pontemque rescidit.

cc. 20-36.
Lītoribus Britanniae explōrātīs Caesar clāssem ad trānsitum cōgit.

20. Exiguā parte aestātis reliquā, Caesar, etsī in hīs locīs, quod omnis Gallia ad septentriōnēs vergit, mātūrae sunt hiemēs, tamen in Britanniam proficīscī contendit, quod omnibus ferē Gallicīs bellīs hostibus nostrīs inde subministrāta auxilia intellegēbat et, sī tempus [annī] ad bellum gerendum dēficeret, tamen māgnō sibi ūsuī fore arbitrābātur, sī modo īnsulam adīsset, genus hominum perspexisset, loca, portūs, aditūs cōgnōvisset; quae omnia ferē Gallīs erant incōgnita. Neque enim temerē praeter mercātōrēs illō adit quisquam, neque hīs ipsīs quicquam praeter ōram maritimam atque eās regiōnēs, quae sunt contrā Galliās, nōtum est. Itaque vocātīs ad sē undique mercātōribus, neque quanta esset īnsulae māgnitūdō, neque quae aut quantae nātiōnēs incolerent, neque quem ūsum bellī habērent aut quibus īnstitūtīs ūterentur, neque quī essent ad māiōrem nāvium multitūdinem idōneī portūs, reperīre poterat.

21. Ad haec cōgnōscenda, prius quam perīculum faceret, idōneum esse arbitrātus C. Volusēnum cum nāvī longā praemittit. Huīc mandat, ut explōrātīs omnibus rēbus ad sē quam prīmum revertātur. Ipse cum omnibus cōpiīs in Morinōs proficīscitur, quod inde erat brevissimus in Britanniam trāiectus. Hūc nāvēs undique ex fīnitimīs regiōnibus et, quam superiōre aestāte ad Veneticum bellum fēcerat