Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/170

Haec pagina emendata est
85
lib. iv., cap. xvi.-xvii.

tum esse nōmen atque opīniōnem ēius exercitūs, Ariovistō pulsō et hōc novissimō proeliō factō, etiam ad ūltimās Germānōrum nātiōnēs, utī opīniōne et amīcitiā populī Rōmānī tūtī esse possent. Nāvium māgnam cōpiam ad trānsportandum exercitum pollicēbantur.

17. Caesar hīs dē causīs, quās commemorāvī, Rhēnum trānsīre dēcrēverat; sed nāvibus trānsīre neque satis tūtum esse arbitrābātur, neque suae neque populī Rōmānī dīgnitātis esse statuēbat. Itaque, etsī summa difficultās faciendī pontis prōpōnēbātur propter lātitūdinem, rapiditātem altitūdinemque flūminis, tamen id sibi contendendum aut aliter nōn trādūendum exercitum exīstimābat. Ratiōnem pontis hanc īnstituit. Tīgna bīna sēsquipedālia paulum ab īmō praeacūta dīmensa ad altitūdinem flūminis intervāllō pedum duōrum inter sē iungēbat. Haec ucm māchinātiōnibus immissa in flūmen dēfīxerat fīstūcīsque adēgerat, nōn sublicae modō dērēctē ad perpendiculum, sed prōnē āc fāstīgātē ut secundum nātūram flūminis prōcumberent, iīs item contrāria duo ad eundem modum iūncta intervāllō pedum quadrāgēnum ab īnferiōre parte contrā vim atque impetum flūminis conversa statuēbat. Haec utraque īnsuper bipedālibus trabibus immissīs, quantum eōrum tīgnōrum iūnctūra dīstābat, bīnīs utrimque fībulīs ab extrēmā parte distinēbantur; quibus disclūsīs atque in contrāriam partem revinctīs tanta erat operis fīrmitūdō atque ea rērum nātūra, ut, quō māior vīs aquae sē incitāvisset, hōc artius illigāta tenērentur. Haec dērēctā māteriā iniectā contexēbantur āc longuriīs crātibusque cōnsternēbantur; āc nihilō setius sublicae et ad īnferiōrem partem flūminis oblīquē agēbantur, quae prō ariete subiectae et cum omnī opere coniūnctae vim flūminis exciperent, et aliae item