Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/149

Haec pagina emendata est
68
de bello gallico

rum pervēnit. Hīs praeerat Viridovīx āc summam imperiī tenēbat eārum omnium cīvitātum, quae dēfēcerant, ex quibus exercitum māgnāsque cōpiās coēgerat; atque hīs paucīs diēbus Aulercī Eburovīcēs Lexoviīque senātū suō interfectō, quod auctōrēs bellī esse nōlēbant, portās clausērunt sēque cum Viridovīce coniūnxērunt: māgnaque praetereā multitūdō undique ex Galliā perditōrum hominum latrōnumque convēnerat, quōs spēs praedandī studiumque bellandī ab agrī cultūrā et cotīdiānō labōre sēvocābat. Sabīnus idōneō omnibus rēbus locō castrīs sēsē tenēbat, cum Viridovīx contrā eum duōrum mīlium spatiō cōnsēdisset cotīdiēque prōductīs cōpiīs pūgnandī potestātem faceret, ut iam nōn sōlum hostibus in contemptiōnem faceret, sed etiam nostrōrum mīlitum vōcibus nōn nihil carperētur; tantamque opīniōnem timōris praebuit, ut iam ad vāllum castrōrum hostēs accēdere audērent. Id eā dē causā faciēbat, quod cum tantā multitūdine hostium, praesertim eō absente, quī summam imperiī tenēret, nisi aequō locō aut opportūnitāte aliquā datā lēgātō dīmicandum nōn exīstimābat.

18. Hāc cōnfīrmātā opīniōne timōris idōneum quendam hominem et callidum dēlēgit, Gallum, ex iīs quōs auxiliī causā sēcum habēbat. Huīc māgnīs praemiīs pollicitātiōnibusque persuādet, utī da hostēs trānseat, et, quid fierī velit, ēdocet. Quī ubi prō perfugā ad eōs vēnit, timōrem Rōmānōrum prōpōnit, quibus angustiīs ipse Caesar ā Venetīs premātur, docet neque longius abesse quīn proximā nocte Sabīnus clam ex castrīs exercium ēdūcat et ad Caesarem auxiliī ferendī causā proficīscātur. Quod ubi audītum est, conclāmant omnēs, occāsiōnem